- BELLARMINUS Robertus
- BELLARMINUS RobertusMarcelli II. ex sorore nepos, e Thuscia, Iesuita primum, dein Cardinalis, scripsit librum de Scriptoribus Eccl. in quo de 400. illorum iudicium fert: et vastum opus Controversiarum; quod antequam prodiisser; a Witakero, Theologo, Anglo, refutatum est; Obiit A. C. 1621. aetat. 80. eleemosynis in pauperes tantum non prodige erogatis inclitus. Guilielm. Barclaium, ex Communione Romana acerrimum sensit, circa potestatem Pontific. in saecularibus, antagonistam, imo ipsam supremam Galliae Curiam, quae librum eius de hac materia scriptum, condemnavit Lutetiae, A. C. 1610. die 26. Novembris. Bucholcer. Ind. Chron.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.